- TECTOR
- TECTORin Glossis Κονιατὴς, dictus est, qui parietes tegeret ac solidaret: unde solidati parietes tectorio, passim apud Vitruvium. Fiebat autem tectorium calce arenatâ, vel marmoratô, eratque proprium Tectorum linere et polire. In veter Inscr. calce harenatâ lito politoque. Et quidem linebant primo calce et arenâ parietes, deinde inductum tectorium fricabant ac subigebant liaculis, quae instrumenta fuisse levigando iam inducto tectorio, supra diximus. At tectorium calce merâ constans albarium proprie opus dicebatur; et ab Albaiis seu Albinis, quibus dealbare proprium fuit, inducebatur. Quae tamen non raro confundunt Auctores, quemadmodum et Graci Κονιατὰς utrosque dixêre. Opificium Tectorum Tertullianus de Idolol. sic explicat: Scit Albarius tectoria inducere et cisternam liare, etcymatia distendere et multa alia ornamenta, praeter simulacra, parietibus incrispare. Vide plura hanc in rem, apud Plin. l. 36. c. 23. Iac. Cuiacium, Observation. l. 10. c. 9. et ad l. 1. Cod. de Excusat. Artif, l. 10. Salmas. ad Solin. p. 1213. et seqq. et hîc ubi de vatiiis Veterum Cameras Parietesque ornandi modis, item voce Phleos. Sed et Tectoria eleganter Iuvenalis, in egregia illa Sat. 6. adversus sequiorem sexum, vocat καταπλάσματα, panem videl. quô madido faciem linebant, aliaque, quae deinde abstergebant sinegmate ex lacte asinino, cum ad moechos irent. v. 467.Tandem aperit vultum, et tectoria prima reponit,Incipit agnosci etc.Qua de re supra diximus non uno in loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.